MEDICEA Familia

MEDICEA Familia
MEDICEA Familia
amplissime se in Italia diffudit, si, qui nomen idem gerunt, eiusdem etiam sanguinis haberi debent: nam praeter Florentinam domum, Mediolani, Veronae, Brixiae, Medicei vixêre. Inprimis vero in Tuscia floruerunt et plures ex illis in Florentina libera Republ. principatum gessêre, antequam Alexandrum nothum exque filia notha Margarita generum Carolus V. Imperatur devictae Urbi Ducem daret. Familiae conditor fuit Silvester Medices Mercator praedives et praecipuus Nobilitatis adversarius: cuius posteri indies auctis divitiis tandem plus quam regias sibi comparârunt opes et favore Populi ad summam potentiam ac dignitatem emerserunt. Cuius occasio Cosmi Medices exilium fuit. Hic enim, cum a factione Nobilium, iniquô iudiciô oppressus Urbeque pulsus esset, alterô statim annô a sua factione revocatus, Principem Rei publ. se, sed salvâ huius libertate constituit, et obscuram hactenus familiam Mediceam, ad illud fastigium evexit, in quo hodie par magnis Regibus versatur. Eius nepos Laurentius eâdem moderatione favoreque Populi, eandem dignitatem tenuit, nequiquam reluctantibus Optimatibus, usque ad A. C. 1492. quô una cum eo pax Italiae sepulta est, Filius postea Laurentii Petrus II. cum, preateritô Magistratu, clandestinam cum Carolo VIII. Rege Galliae transactionem iniisset, A. C. 1494. a Florentinis hostis Patriae iudicatus, excidit Principatu: duravitque haec Populi libertas, usque ad A. C. 1512. quô Medicei a Ferdinando Hispaniae Rege restituti sunt. Cum vero A. C. 1527. Roma o Carolo V, expugnata et ipse Clemens VII. Pontifex Petri praefati ex fratre nepos captus fuisset, Florentini denuo libertatem, auxiliô Gallorum, recuperârunt. Sed, Clemente Imperatori reconciliatô, Florentia Medrcsae familiae restituta est, A. C. 1530. Alexanderque Medices, a Carolo V. Dux creatus, A. C. 1535. Quô intra biennium sublatô, successit Cosmus. I. hodiernorum Magnorum Tusciae Ducum conditor, qui summâ prudentiâ Princeps Ducatum suum per universam late Hetruriam extendit, et A. C. 1569. a Pio V. Pontifice Rex, sed obtinente Maximilianô II. Magnus ab hoc Dux tituli permutatione, creatus est: a quo tempore Medicei dici coepêre Magni Duces Etruriae sive Tusciae, sive Florentiae. Originem hic Cosmus ducit a Iuliano Mediceo, Laurentii praefati fratre, et Petri I. filio, qui a Pactis occisus A. C. 1504. ex Catharina filia Galeacii Mariae Ducis Mediolanensis, reliquit filium Iohannem, qui obiit A. C. 1526, Huic Maria Salviata (filia Iacobi Salviati et Laurentiae, Laurentiô M. Mediceô, Principe Florentinô, genitae) genuit Cosmum I. Magnum Ducem Hetruriae defunctum. A. C. 1574. Quô, et Eleconorâ Toletanâ (filiâ Petri Alvari Ducis Toletani, Proregis Neapolitani) exstinctâ A. C. 1562. natus Ferdinandus I. obiit a. C. 1609. Pater, ex Christina Lotharingica (filia Caroli Ducis et Claudiae, Henricô II. Galliae Rege genitae) Cosmi II. qui decessit A. C. 1620. relictô ex Maria Magdalena Austriaca (filia Caroli Archiducis, Ferdinandô I. Imperatore geniti) Ferdinandô II. cui uxor Victoria de Rovier seu Roborea, haeres Ducatus Urbinatis,
utpote filia Friderici Ubaldi Roborei Ducis Urbini ultimi, exstincti A. c. 1623. peperit Cosmum (natum ac denatum A. C. 1639) Cosmum III. (natum 1642. et maritum Margaretae Ludovicae Aurelianensis, quae tamen eô relictô iamdudum in Gallia degit, insigni palatiô in loco Montmartre prope Lutetiam, exstructô) et Franciscum: e quibus Cosmus, Patri haud pridem defuncto successit. Vide Phil. Iac. Spenerum The. Part. I. p. 149.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Fuentes musicales medievales de España — Saltar a navegación, búsqueda Fuentes de canto mozárabe o hispánico Artículo principal: Canto mozárabe Fuentes Fuentes de canto gregoriano Fuentes de monodia lírica latina Ávila, Cat …   Wikipedia Español

  • Anexo:Fuentes musicales de la Edad Media de España — Fuentes de canto mozárabe o hispánico Artículo principal: Canto mozárabe Fuentes Fuentes de canto gregoriano Fuentes de monodia lírica latina Ávila, Catedral, Sala de Cantorales, Vitr. 4ª Barcelona, Archivo de …   Wikipedia Español

  • Francesco Guicciardini — Francesco Guicciardini. Francesco Guicciardini (Florencia, 6 de marzo de 1483 – Arcetri, 22 de mayo de 1540) fue un filósofo, historiador y político italiano. Contenido 1 …   Wikipedia Español

  • Prophecy of the Popes — Papal Emblem The Prophecy of the Popes, attributed to Saint Malachy, is a list of 112 short phrases in Latin. They purport to describe each of the Roman Catholic popes (along with a few anti popes), beginning with Pope Celestine II (elected in… …   Wikipedia

  • Miguel Ángel — Para otros usos de este término, véase Miguel Ángel (desambiguación). Miguel Ángel …   Wikipedia Español

  • Пророчество о папах — Часть страницы с окончанием «Пророчества о папах» в «Древе жизни» («Lignum Vitae») (1595) стр.311 Пророчество о папах, п …   Википедия

  • República de Florencia — Saltar a navegación, búsqueda Repubblica Fiorentina República de Florencia …   Wikipedia Español

  • Basílica de San Lorenzo de Florencia — Vista exterior de la Basílica de San Lorenzo. Vista interior …   Wikipedia Español

  • Tiberio Titi — Retrato de un príncipe Barberini, por Tiberio Titi Retrato de Francisco Fernando de Medicis, p …   Wikipedia Español

  • Galileo Galilei — Para otros usos de este término, véase Galileo (desambiguación). Galileo Galilei Galileo por Leoni Nacimiento …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”